PATRUM Canones

PATRUM Canones
PATRUM Canones
dictus Codex Canonum, Graece Βίβλος Κανόνων, alias Corpus Canonum, item Corpus Codicis Canonum; Post tempora enim Synodi Nicaenae primae, Ecclesia duplici iure uti coepit, divinâ, quod in S. Literis et canonicô, quod in Canonum Codice continebatur. Qui codices ambo sequentibus temporibus in Conciliis, in medio consessusponi Coepêre, ut ex iis dogmata pietatis explorarentur, obortae haereses refutarentur et controversiae ad disciplinam Ecclesia sticam, sacramque politiam pertinentes, dirimerentur. Voluêre nempe Patres Ecclesiam habere corpus certum regularum sui iuris, quas ex certis Conciliis collegêre; easque certô et immutabili numerô complexi sunt, ut hôc quasi vallô et murô septum Ecclesiastici iuris coprus adversus falsi crimen undique tutum esset: sicque vis omnis iuribus, extra collectiones publicâ auctoritate vagantibus, adimeretur; Relati aubtem hi Canones in Diptycha sunt Ecclesiatica, speciatim ad hanc rem comparata, uti docet Iustinianus leg. 7. C. de summ. Trinit. §. 5. Μηδεὶς τοίνυν μάτην ἥᾶς ταραζάτω ἐλπίδι ματαίᾳ κρατούμενος, ὅτι ἡμεῖς εναντίον τῶ ἐιρημένων δ. συνόδων ἐπράζαμεν ἢ πράζομεν ἢ πραχθῆναι παράτισι συγχωρήσομεν ἢ περιαιρεθῆναι τὴν τῶ αὐτῶν, ἁγίων δ. συνόδων ὁσίαν μνήμην εν τῶ ἐιρημένων τῆς ἐκκλησίας διπτύχων ἀνεζομεθα, Nullus itaque frustra nos turbet, spe vanâ nixus, quasi nos contrarium a supradictis quatuor Conciliis fecerimus aut faciamus, aut fieri a quibusquam permittamus, aut aboleri eorundem sanctorum quatuor Conciliorum piam memotram, ex dictis Ecclesiae diptychis sustineamus. Atque hoc forte denotat verbum περιπτύσσεςθαι Novell. 115. c. 4. §. 14. pr. quod cum perperam verteretur amplecti et recitare; melius diptychis inserere vel inscribere, redditur, Gerh. van Mastricht Histor. Iur. Eccles. num. 47. Et hic Ecclesiae universae Canonum Codex fuit: an vero hic Britannicis quoque Eclesiis olim cognitus fuerit, an peculiarem illae habuerint, non adeo liquet. In Antiqq. certe Britannicae Ecclesiae, proditum est, Theodorum Archiepiscopum librum protulisse, qui Patrum Canones vocabatur; quem et in Concilio Herfordiensi A. C. 673. probatum esse, ex Bedae Histor. Eccl. l. 4. conicere licet: Annô tertiô Ecgfridt Regis Theodorus cogit Conoilium Episcoporum, una cumeis qui Canonter Patrum siatuta diligerent etc. Et paulo post: Rogo dilectissimi Fratres, ut quaeque decreta ac diffinita sunt a sanotis ac probabilibus Patribus, incorrupta ab omnibus nobis serventur —— Cumque explêssem prolocutionem, interrogavi unumquemque eorum per ordinem, si consentirent ea, quae a Patribuscanonice sunt antiquitus decreta, custodire; ad quod omnes consacerdotes nostri dixerunt: optime omnibus placet, quaeque definiverunt sanctorum Canones Patrum, nos quoque omnes alacri animo libentissimeservare. Quibus statim protuli cundem librum Canonum, et ex eodem libro decem capitula etc. Cuius Codicis Britannici specimen exhibet idem IC. num. 89. Fuit autem hic Theodorus Româ missus in Angliam, ut Archiepiseopus esset Doruvernensis, Patriâ Tharsensis: unde eolligere est, Librum illum Canonum, quem ille in Concilio Herefordiensi protulit, eundem ipsum Ecclesiae Romanae Canonicum Codicem fuisse. Namque et in allocutione ad Episcopos, roganti illi, Si consentirent ea, quae a Patribus Canonice sunt antiquitus decreta? respondent,
Optime omnibus placere, quae definiverunt sanctorum Canones Patrum. Quibus verbis satis innuere videntur, intelligere se antiquorum Conciliorum Canones. Et vix ausus fuisset Theodorus alium Codicem, quam Romanum, Ecclesiae Britannicae obtrudere, quia inspector ei erat additus Adrianus Monachus, ut doctrinae, verba sunt Bedae d. l. cooperator exsistens, diligenter attenderet, ne quid ille in contrarium veritati, fidei Graecorum more, in Ecclesiam, cui praeraet, introduceret. Mastricht ubi supra. Iustellus tamen Codicis huius collectorem Theodorum facit, adeoque particularem eum propriumque Ecclesiis fuisse Britannicis, contendit Praef. ad Cod. Can. Eccles. Univers. quem vide, uti plura in hanc rem supra ubi de Canonibus Concil. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • CANONES Conciliorum — dicti sunt Isidoro, Origin. l. 6. c. 16. aliisque, decreta corum, uti supra dictum, in voce Canon: quod instar regulae secundariae (primaria enim S. Scriptura est) Christianis essent et recte credendi vivendique ipsis normam praeberent. Et quidem …   Hofmann J. Lexicon universale

  • THEODORUS — I. THEODORUS Archiepiscopus Doruvernensis, in Anglia, quo Româ mislus fuerat, cum patriâ Tharsensis esset, saeculari et divinâ literaturâ et Graece instructus et Latine, nonullis Auctor est, vel saltem Colector Codicis Canonum Ecclesiae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ORIENTALIS Ecclesiae Codex Canonum — a Codice Ecclesiae universae seu Catholicae, quô usus olim Oriens, et quem Occidens in Latinum vertit, distinctus, editus a Graecis est habitâ Synodô Constantinopoli in Trullo. Quod cum non attenderet Perronius Cardin. in Respons. ad Magnae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ДИОНИСИЙ МАЛЫЙ — [лат. Dionysius Exiguus] (ок. 470, М. Скифия между 537 и 556, Рим или Сциллаций, совр. Скуиллаче, Калабрия), переводчик, богослов, пасхалист и канонист. Жизнь Единственным авторитетным источником сведений о жизни Д. М. помимо его сочинений… …   Православная энциклопедия

  • Martín de Braga — San Martín de Braga Obispo de Braga San Martín de Braga, miniatura del Códex Albeldensis, a. 976, Biblioteca del Monasterio de San Lorenzo de El Escorial Otros títulos Obispo de Dumio …   Wikipedia Español

  • BRACHARENSIS Martinus — natione Pannonius, primum Dumiensis Monsterii Abbas, postea Episcopus Bracharensis; ex patira in Orientem progressus, bonas literas et scientias ibidem hausit, tantô quidem successu, ut doctissimos sui temporis aequaret aut superaret. Ex Oriente… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CODEX Canonum — dicta est Collectio Canonum, a Conciliis sancitorum, quae post habitam icaenam Synodum inchoata et usque ad Concilium Chalcedonense, Oecumenicum IV. continuata est. Habuit autem primus Codex Canones non nisi CXXXVIII. 20. nempe Nicaenos; 25.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PATRIARCHALIA Responsa — in Oriente olim magnae auctoritatis. Postquam enim Crescoius primus Romanorum Pontificum Epistolas, inter Canones, retulisset, illisque auctoritatem addidisset Canonicam, cum antea pari cum coeterorum Episcoporum Responsis valore haberentur: ad… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Egypt — • Provides information on history, religion, and literature Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Egypt     Egypt     † …   Catholic encyclopedia

  • NOMOCANON — collectionis Canonum genus, Cum enim hos colligendi ac dirigendi varii modi sint, ille artificiosior reliquis est, cum sub certos titulos et rubrica referuntur et digeruntur diversorum Conciliorum Canones, qui de iisdem agunt rebus. Verum hic… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”